THULE

THULE
THULE
nomen insulae, de qua disserentem Bochartum his verbis audire operae pretium fuerit. De Thules insulae situ, inquit, tres sunt veterum sententiae. Una Procopii, l. 2. Gothicorum, Thulen esse Scandiam, quae insula non est, sed peninsula, et ab iis locis remotissima, in quibus alii Thulen describunt. Secunda Pytheae Massiliensis, Thulen 6. dierum navigatione in Septentrionem a Brirannia distare, habere Tropicum aestivum pro circulo Arctico, et solstitio nullas noctes, ut nullos contra per brumam dies, quae ad amussim Isllandiae quadrant. Tertia sententia Marini est, et Ptolemaei, quibus Tule insula est non magna ad gradum 63. ubi maxima dies est 20. horarum, a Britannia vix bidui cursu remota; quae Schetlandiae conveniunt, uni Orcadum. Ex his tribus sententiis quarta emergit, quae nostra est. Graecos et Romanos scriptores, cum ex incerta fama accepissent, in ultimo Septentrione aliquam esse insulam huius nominis, atque ea nusquam compareret, tamen quam queve sic appellâsse, quam putârunt esse extremam. Hanc porro famam Phoenicibus ad Graecos dimanâsse suadent, primo ipsum nomen Thule Gap desc: Hebrew quod plane Phoenicium est, teth expressum per theta, ut in Cadmi Alphabetho, Thule autem Syris proprie umbrae sunt. Hinc thule Ramsa: umbrae vespertinae, Ierem. c. 6. v. 4. in Chald. Paraphr. Itaque Phaenicibus gezirat Thule, erat insula tenebrarum, vel quod idem est, tenebricosa. Ita enim Thule a veteribus describitur. Stat. l. 3. Sylv. ult. v. 20.
Vel super Hesperiae vada caligantia Thules,
Et l. 4. Sylv. 4. v. 62.
———— Aut nigrae litora Thules.
Et l. 5. Sylv. 2. v. 54.
———— Quantusque nigrantem
Fluctibus assiduis fessoque Hyperione Thulen
Intrârit. —————
Apud Strab. l. 4. Η῾λίους οὐκ ἔκουϚι καθαρούς Mela, l. 3. c. 6. Noctes per hiemem obscurae. Plin. l. 2. c. 75. Nulli per brumam dies. 20. Antonius Diogenes, antiquissimus scriptor, qui τῶ ὑπὲρ Θούλην ἀπίςων λόγους κδ. h. e. Incredibilium de Thula insulâ, libros 24. scripsit, οὐ λίαν πόῤῥω τῶ χρόνων τȏυ βατιλέως Α᾿λεξάνδρου, ut testatur Photius tmem. 166. vel fabulam, vel historiam suam profitetur, se descripsisse ex cyparissinis tabulis Tyri effossis, cum urbs capta est ab Alexandro, e Mantineae et Dercyllidis tumulis, qui e Tyro profecti post varios errores tandem in Thulen migrârunt, et ibi aliquandiu haeserunt. Unde Graecos liquido constat a Phoenicibus didicisse de Thule insula quicquid afferunt. Haec vir magnus de Phoenic. colon. l. 1. c. 41. Miror autem, quid Claudiano in mentem venerit, cum scripsit,
—— Ratibusque impervia Thule.
Cum diserte contrarium affirmet Dionysius ὁ Περιηγήτης, v. 581.
Νῆσον κὲν Θούλην εὐεργεΐ νηΐ περήσαις:
Huius insulae quoque meminit, Virg. l. 1. Georg. v. 30.
---- Tibi serviet ultima Thule.
Unde Claudianus,
---- Thulen procul axe remotam.
Nic. Lloyd. Baudrando Islandia est, Insul. perampla maris septentrionalis sub Danis. Antea dicta est Snaelandia, et a quodam Gadaro primo dicitur detecta, Sub initium IX. saeculi ab Europaeis, Danis inprimis, Norvegis et Belgis, frequentari coepit. 420. mill. pass. ab ora proxima Norvegiae in Occasum et 360. ab ora Boreali Scotiae in Arctos. Extenditur maiore ex parte ab Ortu in Occasum dividiturque in IV. partes, nempe in Orientalem, Occidentalem, Septentrionalem et Meridionalem. Eius urbes sunt Hola et Schalorum, atque arx Besteda, ubi Prorex degit; Ibi et Hecla mons ignivomus, et spectris horrens. Tanta quoque hîc piscium copia, ut ossa exsiccata, ligni locô adurant. Ortelio tamen Thule est Tilemarck, tractus Norvegiae, cui convenit longitudo et latitudo Thules, teste Ptol. Camdeno Thule est Schetlandia, Thylensel adhuc nautis. Sed sententia de Islandia verisimilior, quae Insularum Europaearum Borealissima, in Oceano Septentrionali sita est ad 65. gradus, et amplius, reliquam eius distantiam vide supra. Incolas coloniam Norvegorum esse Scriptores plerique asserunt, unde et alia linguae Issandicae cum Norvegica affinitas. Huc ab Ausgario Christianam fidem introductam esse A C. 824. probat Pontanus, contra Arngrinum Ionam Islandum, qui ex eo, quod Islandiam demum vult detectam A. C. 874. negat Islandiam vereribus cognitam, atque adeo Thulen esse. Vide huius tractatum de Islandicae gentis origine et vet. Rep. eiusdemque specimen Historicum Islandiae, ut et supra in voce Islandia.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • Thule — (IPA2|ˈθuːli, enPR2|tho͞oʹlē; Greek Θούλη, Thoulē ; also called Thile, Tile, Tilla, Toolee, or Tylen [As well as Thula, Thyle, Thylee, Thila, and Tila.] ) is in classical sources a place, usually an island. Ancient European descriptions and maps… …   Wikipedia

  • THULÉ — Île signalée pour la première fois par le navigateur grec Pythéas de Marseille, comme la dernière de l’archipel Britannique et la plus septentrionale des terres qu’il eût abordées au cours d’un voyage effectué à une date incertaine (THULÉ 323 env …   Encyclopédie Universelle

  • Thüle — Stadt Salzkotten Koordinaten …   Deutsch Wikipedia

  • Thule — Thulé Cette page d’homonymie répertorie les différents sujets et articles partageant un même nom. Thulé est une région ou une île découverte par Pythéas au IVe siècle av. J. C., que l on peut identifier à la Scandinavie ou à l Islande. Thulé …   Wikipédia en Français

  • Thule — Thule,   1) antikes, erstmals von Pytheas in der 2. Hälfte des 4. Jahrhunderts v. Chr. beschriebenes Land, sechs Tagesfahrten nördlich von Britannien; später sprichwörtliche Bezeichnung für das äußerste Land am Nordrand der Welt (ultima Thule);… …   Universal-Lexikon

  • Thule — germ., Ortsname: nhd. Thule; Quelle: Ortsname (1. Jh. v. Chr.); Etymologie: Herkunft unklar, vielleicht von idg. tel (2), telə , telu , Adjektiv, Substantiv, flach, Boden, Brett, Pokorny 1061 …   Germanisches Wörterbuch

  • Thule — (Thyle), eine von Pytheas (s.d.) entdeckte Insel, hoch im Norden Westeuropas, von den Neuern für Island, für Norwegen, für Nordschottland, für eine der Shetlandsinseln, für die Faröer gehalten. Von T. wurde erzählt, daß dort Meer, Erde u. Luft zu …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Thule — Thule, eine von Pytheas (s. d.) um 330 v. Chr. entdeckte und fälschlich unter den Polarkreis verlegte Insel des Atlantischen Meeres, die für den nördlichsten Punkt der bekannten Erde galt. Nach Ptolemäos entspricht sie den Shetlandinseln (so H.… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Thule — Thule, bei den Alten ein Inselland im äußersten Norden, vielleicht die Shetlandsinseln oder Island …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Thule — Thule, bei den Alten die äußerste Insel nach Norden, wahrscheinlich die Orkneys oder Shetland, nach einigen Island …   Herders Conversations-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”